Rana Ahmad

Wikidata Rana Ahmad
Res apud Vicidata repertae:
Rana Ahmad: imago
Rana Ahmad: imago
Nativitas: 1985; Riadum
Patria: Syria

Rana Ahmad vel Rana Ahmad Hamd[1] (Arabice رنا أحمد حمد Ranā Aḥmad Ḥamd), nata Riadi anno 1985 est activista atheistica Syriana quae ab anno 2015 in Colonia Agrippina habitat.

Rana Ahmad nata est in familia Syriana musulmana valde religiosa quae in Arabia Saudita vivebat. Viginti quinque annos nata in interrete philosophiam invenit et hominem qui ei commendavit libros in sermonem Arabicum versos Ricardi Dawkins, Friderici Nietzsche, Voltarii ac Caroli Darwinii. Dubia religiosa filiae suae reperta mater Ranae Ahmad eam coegit orare ac anno 2014 peregrinationem ad Meccam facere. Meccae, in Meschita Magna(ar) scidam photographavit cum inscriptione "Atheist Republic" (i.e. Res Publica Atheistica) cum in recesso Caba; paulo post organizatio "Atheist Republic" imaginem in Libro facierum divulgavit et mox multi homines imaginem communicaverunt. Anno 2015 aëroplano ad Turciam fugavit et brevi tempore Smyrnae habitabat. Smyrna illegaliter Graeciam fugavit et deinde trans regionem Balcanicam Germaniam.

Pinacotheca

Notae

  1. Ea sunt pseudonyma quibus utitur quia usus nominis legalis sui periculosus est.

Bibliographia


David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!