Publius Petronius

Publius Petronius (natus ante annum 24 a.C.n., mortuus anno 46) senator Romanus erat. Anno 39 legatus Syriae a Caligula designatus Lucio Vitellio successit.

Familia

Avus eius Publius Petronius erat, pater IIIvir monetalis Publius Petronius Turpilianus. Uxorem Plautiam duxit, filiam Auli Plautii, consulis suffecti anni 1 a.C.n..

Cursus honorum

Ipse anno 7 in collegium augurum cooptatus est, anno 19 ab 1 Maii consul suffectus creatus est. Consul legem Iuniam Petroniam tulit, qua iura libertorum augebantur. Quod in villa Petronii Clutorius Priscus carmen de morte filii imperatoris re vera adhuc viventis legerat, tota familia interrogata, Clutorius supplicio affectus est. Ab anno 29 ad usque 35 proconsul Asiae fuit. Anno 36 cum aliis senatoribus ad damna aestimanda designatus est, postquam urbs gravi igne affecta erat[1]. Cum anno 39 legatus Augusti pro praetore in provinciam Syriam mitteretur, Caligula imperator ei imperavit ut statua ipsius in templo Iudaeorum Hierosolymitano collocaretur ː ira enim incendebatur quod a rhetore Apione audierat solos omnium gentium Iudaeos honores divinos sibi ceterisque Augustis recusare. Quamquam paulo post rex Herodes Agrippa in convivio ab imperatore impetrarat ut illud decretum rescinderetur, tamen Petronius qui et ipse epistulam miserat hoc mandatum deprecantem ne ingens multitudo hominum misere periret -frustra enim legatis Iudaeorum sibi supplicantibus persuadebat ut hoc malum, quod vitari non poterat, constanter paterentur -, responsum a principe accepit eum ad mortem voluntariam impellens ut qui statim imperatori suo parere nescisset[2]. Gaio autem Augusto ineunte anno 41 per insidias occiso, nuntius eius mortis praeposterus Petronio pervenit antequam litterae ipsius Caligulae de morte sibi indicenda mala tempestate aliquamdiu detentae adferrentur, ita ut tum supplicium effugerit[3]. Decretum Petronii Claudio imperatore promulgatum nobis a rerum gestarum scriptore Flavio Iosepho servatum est[4]. in quo impiam audaciam vituperabat eorum qui spretis imperialibus constitutis Caesaris imaginem in synagogam Dorensem[5] erexerunt, quia cultum turbare et seditiones movere in animo haberent. Anno 46 Petronius senectute confectus mortuus est.

Notae

  1. Tacitus Annales, VI 45,1
  2. Flavius Iosephus, Antiquitates Iudaicae XVIII.261-288 et 297-309 et De bello Iudaico II.192-203, qui in illis eventis providentiam divinam agnoscebat. Philo, Legatio ad Gaium 207-261
  3. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 9, c. 671-672
  4. Antiquitates Iudaicae XIX.301-312.
  5. Dôr erat civitas Phoenicum in provincia Syria sita.