Pseudorhabdosynochus venus
Pseudorhabdosynochus venus est species vermium planarum familiae Diplectanidarum classis Monogeneorum, quae in branchiis piscis Epinepheli howlandi parasitus est. Solum in aquis ante Novam Caledoniam invenitur, primum anno 2006 descripta.[1]
Descriptio
Pseudorhabdosynochus venus est parvum monogeneum, a dimidio millimetri ad 1 millimetrum longum. Speciei sunt usitatae aliarum specierum generis Pseudorhabdosynochi proprietates, plerumque corpus planum et haptor posterior, qui est organum per quod hoc animal se ad hostis branchias affigit. Haptori vicissim sunt duo squamodisci, quorum unus ventralis, unus dorsalis est.
Organum copulatorium sclerotizatum marum, "organum quadriloculatum" rite appellatum, est fabiforme, quattuor cubiculis internis, ut in aliis Pseudorhabdosynochi speciebus.[2]
Vagina certam partem sclerotizatam continet, structuram multiplicem quae anteriorem tubam apertam, canalem S-formem, cubiculum lacrimiforme, et cubiculum sphaericum adiunctum comprehendit, quorum omnes partes magnopere sclerotizatae sunt.[1]
Etymologia
Pseudorhabdosynochus venus e Venere appellatur, dea mythologica amoris pulchritudinisque propria, quod ad "mirificum et pulchram vaginam sclerotizatam" attinet.[3][1]
Hostes et loci
Typus et solus Pseudorhabdosynochi venus hostis notus est Epinephelus howlandi, piscis subfamiliae Epinephelinarum familiae Serranidarum. Typus loci et solus locus notus est aquae ante Noumeam Novae Caledoniae.
Notae
Nexus externi