Pseudodemetrius I[1] (RussiceЛжедмитрий I), incerto tempore et loco natus et die 17[2] Maii anno 1606 Moscuae mortuus, rex est Russiae ab anno 1605 ad annum 1606. Autocletus[3] fuit, i.e. impostor, qui nomen Demetrii, Ioannis Severi filii usurpavit. Incertum est, qui re vera esset; saepius Gregorius Otrep'ev fuisse putatur, novicius[4] e monasterio fugax. In PoloniaMarinam Mnišek nupsit et in Russiam cum exercitu Polono venit; Boriso Godunov mortuo filium eius Theodorum vicit et necavit. Rex factus est, sed vere proximo populus Polonis iratus Pseudodemetrium deiecit. Demetrius imperator ipse se nominavit. Fridericus Schiller tragoediam de eo scribere incepit; sunt etiam dramata de Pseudodemetrio Theodisca Hermanni Grimm(de), Frederici de Bodenstedt(de), Gualterii Flex(de), Pauli Ernst(de), Caroli Hardt et Adolfi Wilhelmi.