Alexander Turgenev fuit Ioannis Turgenev, rectoris Universitatis Moscuensis, filius, Nicolai Turgenevdecembristae frater et Basilii Žukovskij, cum quo educatus erat, amicus. Annis a 1802 ad 1804 in Universitate Göttingana cum Andrea Kaisarov studuit. Annis academicis peractis cum eodem Kaisarov peregrinabatur et monumenta litteraria historica colligebat. Ab anno 1805 officia publica in ministeriis variis fungebatur et non sine successu, nam etiam camerarius factus est, sed post rebellionem Decembristarum anni 1825 Nicolao fratre condemnato impossibile erat, ut Alexander munera publica gereret. Se totum studiis historicis et documentis colligendis Alexander dedicavit. Alexandro PuschkinPetropoli mortuo Alexander Turgenev corpus eius ad locum sepulturae in Monasterium Montium Sanctorum[4] transportavit. Mori dicitur de morbo, quo infectus est, cum Moscuae pecuniam condemnatis variis misericordiae causa dispensaret.
Opera
Opus magnum Alexandri Turgenev sunt Historica Russiae Monimenta ex antiquis exterarum gentium archivis et bibliothecis deprompta[5], quae collectio monumentorum de historia Russiae linguae Latinae scriptorum unica est. Duo volumina continet et supplementum: