Forma cellularum, ut systematis nervosi centralis, imprimis matricibus intracellularibus, cytosceleto determinatur. Videtur hoc quoque in neuronibus, quo microtubuli principalia membra illius cytosceleti sunt. Ad structuram eius stabiliendam proteinae tau stabilitores pernecesse sunt.
Genetica
Nomen geni proteinae Tau est MAPT locus cuius geneticus in chromosomate 17 humano invenitur (17q21.31). Numerus aminoacidorum ab 352 ad 441 est.
Anatomia pathologica
In morbo cerebrorum Alzheimeriano aegrotis microscopiae ope aggregatae proteinarum tau fibrillae, neurofibrillae dictae, inveniuntur[2].
Physiologia pathologica
In tauopathiis proteinam tau ex microtubulis dissolutis et in synapsum terminalium vicinate et in postsynapsem accumulat. Videtur, ut impromis accumulatio proteinae tau postsynaptica detrimentum systemati nervoso imponat. Nuper in laboratorio destructio proteinarum tau postsynapticorum ope peptida adenylati cyclasem activans pituitaria (PACAP) et receptorium eius (receptorium PAC 1) contigit[3].
Nuper divulgatum est valores auctos secundum insomniam observari posse; Conclusio quidem, ut insomia periculum dementiae augere possit, non valida esset[4].