Hugo Hefner, diurnarius Americanus, ab anno 1953 novum virorum periodicum edidit, quod mox apud lectores magnam iniit gratiam: Celebre est propter photographias eroticas, sed et de rebus Vitae habitus commentarios publicat. singulismensibus Hefner editor puellas pulcherrimas habitas, quae playmates (Lat. deliciae vel amasiae) nominantur, celebresque actrices cinematographicas adducit, quae denudatae huic periodico se photographari sinant. Earum prima fuit Marilyn Monroe, praeclara actrix Americana. Etiam commentarii ad culturam pertinentes et conloquia celebrium hominum proferuntur. Postea etiam editiones multarum aliarum linguarum divulgatae sunt. Ab annis 1970, venditio periodici deminuta est. Anno 1977Christina Hefner filia ad procurationem negotiorum accessit, quo facto Playboy etiam per interrete aliaque media nova editur.
Golson, G. Barry Golson, ed. 1983. The Playboy Interview Volume II. Novi Eboraci: Wideview/Perigee. ISBN 0-399-50768-X (hardcover), ISBN 0-399-50769-8 (softcover).