Petrus fuit tzarisAlexii filius quem ex uxore altera Natalia Naryškina genuit. Alexius e muliere prima Maria Miloslavskaja quinque filios genuerat, quorum tres in pueritia mortui sunt; unus (Theodorus) patri breviter succedit sed die 7 Maii1682 mortem obiit. Ultimo e filiis Mariae, Ioanne, corpore et mente invalido, Petrus annum decimum agens ad regnum vocatus est, favente imprimis familia Naryškin, abnuente familia Miloslavski et factione streltsy, scilicet militum pyrobolistarum. Hi, motu populi Moscuensis sublevato, creationem dvoetsarstvenniki vel "Caesarum binorum" suaserunt; Ioannes igitur, natu maior, iuxta Petrum fratrem minorem die 25 Iunii1682 incoronatus est et usque ad mortem suum (die 8 Februarii1696) titulum Tzar tenuit.
Postquam Sophia regens Russiae facta est, Petrus e Moscua rus expulsus est. Ex adulescentibus rusticis sibi "exercitum ludicum" instituit, qui postea exercitus novus factus est. Amicus eius optimus Alexander Menšikov fuit, postea dux illustrissimus factus. Anno 1689, Petrus Sophiam e potestate removit.
Rex et imperator
Experientia terrarum Europae occidentalis a Petro I pro progressione industriae, mercaturae, culturae Russiae adhibebatur. Monarcha ille annis ab 1697 ad 1698 in Borussia, Nederlandia, et Anglia peregrinabat, ubi navigationem et fabricationem navium studebat.
Imperatoris illius gratia reformatus est exercitus Russiae, classis militaris Russica creata est. Tempore regiminis Petri I Russia dignitatem imperii magni accepit. Petrus I duxit copias Russicas in bellis contra Imperium Ottomanicum ('Militiae Asovienses', annis 1695–1696; 'Militia Pyretensis', anno 1711), Sueciam ('Bellum Boreale', annis 1700–1721) et Persiam ('Militia Persica', annis 1722–1723).
Uxores liberique
Bis uxores duxit. E prima Eudocia Lopuchina filios tres genuit, quorum senior, Alexius, 28 annos natus anno 1718 obiit, duo alii infantes mortui sunt; ex altera Martha Skavronskaja liberos undecim, sed, nullo filio supervivente, haec uxor (quae nomen "Catharina" in matrimonio adsumpserat) marito successit in imperio. Filia eius Elisabetha imperatrix annis 1741-1761 fuit; filius sororis eius Annae, Petrus III, imperator annis 1761-1762 fuit.
Письма и бумаги императора Петра Великого. 13 voll. 1887—1992
Olaf Brockmann, "Der Bruch Peters des Großen mit Alt-Moskau. Korbs Diarium und Diplomatenberichte aus Moskau zu den Ereignissen der Jahre 1698 und 1699" in Jahrbücher für Geschichte Osteuropas vol. 38 (1990) pp. 481-503
Reinhold Neumann-Hoditz, Peter der Große in Selbstzeugnissen und Bilddokumenten. Reinbek: Rowohlt, 2000. ISBN 3-499-50314-X
Bibliographica
E. A. Zitser, "Post-Soviet Peter: New Histories of the Late Muscovite and Early Imperial Russian Court" in Kritika: Explorations in Russian and Eurasian History n.s. vol. 6 (2005) pp. 375–392
Opera antiquiora
H. L. C. Bacmeister, Beiträge zur Geschichte Peters des Großen. 3 voll. Riga: Hartkoch, 1774–1784
А. Г. Брикнер, Иллюстрированная история Петра Великого. Petropoli: Тип. П.П. Сойкина, 1902-1903 Textus interretialis
А. С. Чистяков, История Петра Великого. 1903. Reimpressum Moscuae: Изд-во «Буклет» (РИА «Двойная радуга»), 1992. ISBN 5-88150-001-6
Голиков И. И. Деяния Петра Великого, мудрого преобразителя России, собранные из достоверных источников и расположенные по годам. 1788—1789
A. Gordon, The History of Peter the Great, Emperor of Russia: to which is prefixed a short general history of the country from the rise of that monarchy. Londinii: Douglass and Murray, 1755 (Textus apud Google Books)
S. Graham, Peter the Great: a life of Peter I of Russia called the Great. 1929
G. A. von Halem, Leben Peters des Großen. 3 voll. Monasterii, 1803–1804
P. A. Bushkovitch, "The Epiphany Ceremony of the Russian Court in the Sixteenth and Seventeenth Centuries" in Russian Review vol. 49 (1990) pp. 1–17 Situs venalis
L. Hughes, Peter the Great and the West: New Perspectives. New York: Palgrave Macmillan, 2001. ISBN 0-333-92009-0
A. Moutchnik, "Der „Strelitzen-Aufstand“ von 1698" in Heinz-Dietrich Löwe, ed., Volksaufstände in Russland. Von der Zeit der Wirren bis zur „Grünen Revolution“ gegen die Sowjetherrschaft (Wiesbaden: Harrassowitz, 2006, ISBN 3-447-05292-9)
B. Richter, Verbrannte Erde. Peter der Große und Karl XII. Die Tragödie des ersten Russlandfeldzuges. Gottingae: MatrixMedia Verlag, 2010. ISBN 978-3-932313-37-0
П. В. Седов, Закат Московского царства: Царский двор конца XVII века. Petropoli: Изд-во «Дмитрий Буланин», 2006. (Санкт-Петербургский институт истории РАН.) ISBN 5-86007-517-0