Giesler anno 1914 sua sponte miles Belli Magni factus est et multos honores adeptus est. Bello finito munus architecti edidiscit et annis 1922 - 1933 architectus Siegen laboravit.
Cursus honorum
Primo sodalis factionis Theodisciae Nationis Popularis (DNVP) fuit. Ignoto die autem sodalis NSDAP factus est. Post 30 Ianuarii1933 Giesler acerrime contra inimicos politicos consuluit, ut e.g. contra collegia opificum 2 Maii 1933. A die 1 Novembris 1933 etiam legatus Dietae Imperii Germanici (Reichstag) fuit, qui autem tum nullam auctoritas habuit. Anno 1939Bello orbis terrarum II interfuit. Anno 1941 dux NSDAP (Gauleiter) Vestfaliae Australis factus est. 23 Iunii1942, postquam Adolphus Wagner aploplexia aegrotus est, dux NSDAP Monaci factus est. Giesler et administer Bavariae institutionis publicae et internarum rerum nominatus est. 1 Novembris1942Ludovicus Siebert praeses ministrorum Bavariae mortuus est et Giesler nunc et praeses ministrorum Bavariae atque solus administer erat. 13 Ianuarii1943 oratione de CDLXX anniversario universitais Monaci ebriacus studiosas increpuit, quod studerent magis quam liberos parerent. In sodales Albae Rosae acerrime consuluit, supllicia publica flagitavit. 30 Aprilis1945Adolphus Hitler ex testamento eum Administrem Imperii Rerum Internarum fecit, sed officio non vere fungebatur, quod de militibus Americanis fugae se dedit. 8 Maii 1945, cum Americani Bavariam occuparent, Giesler mortem sibi conscivit. Successor eius praeses ministrorum 28 MaiiFridericus Schäffer factus est.