Ticinum est pagus Helvetianus ad meridiem Alpium spectans, qui nomen Ticino Italiane a flumine homonymo capit. Hic pagus a Padana planitie ad summas Alpes pertinet. Caput est Bilitio .
Collocatio pagi in Helvetia
Finitimi pagi atque civitates sunt Valesia , Urania , Grisonia Italiaque , accurate provinciae Italiae Novum Comum , Baretium , Verbania .
Natura
Propter naturam loci et lacus Verbanum ac Ceresium aer temperatus est, Alpes Ticinum a calidis ventis nam protegunt. Super apricos colles vineae crescunt.
Despectus ex Muralto in Verbano lacu.
Mons Cinerum (Italiane it:Monte Ceneri ) pagum Ticini in duas partes dividit: Supra Montem Cinerum (Italiane it:Sopraceneri ) et Infra Montem Cinerum (Italiane it:Sottoceneri ).
In vallibus multi lapidum moles[ 2] corsum aquis interscindunt.
Altissimus Ticini mons est Adula , 3402 metra altus.
Sermo publicus
Incolae Ticini Lingua Italiana loquuntur, sed multi etiam Dialecto Langobardo . In vico tantum Selva Gurin (Italiane : Bosco Gurin ) Lingua Germanica sermo officialis est.
Religio
Magna pars incolarum Ticini se Catholica esse profitetur, accurate:
(Fons:Helveticus census anno 2000 )
Historia
Millennio 1 a.C.n. Leponti in vallibus Ticini et urbis Oscelae Lepontiorum habitabant.
Aevo Medio Mediolanum et Novum Comum de terris pagi Ticini contendere Mediolanenses circiter saeculum quartum decimum vicerunt. Postea Helvetii terras pagi Ticini saeculis quinto decimo et sexto decimo gradatim ceperunt, et in eas ut colonias (Italiane bagliaggi ) dominata sunt.
Ab anno 1803 Ticinum pagus Helvetiae est.
Institutiones
Facultas legum faciendi pertinet ad Magnum Consilium (Italiane Gran Consiglio ) a nonaginta legatis populi constitutum et administrandi ad Civitatis Consilium (Consiglio di Stato ) a quinque legatis constitutum.
Districtus
Ticini districtus.
Ticino sunt octo districtus :
Praeclari cives
In Ticinum olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt viri atque feminae noti:
Nati
Mortui
Urbes Oppidaque et Vici
Barerna , oppidum
Bedaliola , vicus
Bedoledus , vicus
Bilitio , urbs
Brixagus , oppidum
Cadelus , oppidum
Cibiascum , vicus
Clasus , vicus
Cumanus , vicus
Curea , vicus
Gudum (Helvetia) , vicus
Locarnum , urbs
Luganum , urbs
Mendricus , vicus
Menuxius , vicus
Maxanius , vicus
Morbius Inferior , vicus
Vicus Subinates , vicus
Transitus
Flumina
Lacus
Terrae historicae
Nota
Nexus interni
Nexus externus