Ne confundantur orphanotrophea et brephotrophea: illa infantibus aetate provectioribus dicata erant, cum haec pupos neglectos curarent. Pupi saepe spurii nothique a feminis incognitis traditi sunt inopia premente. Tamen vel in hospitiis non semper diu supervixerunt et numerus infantium hospitalium mortuorum usque saeculum undevicensimum magnus fuit.
Imperator Iosephus IIVindobonae anno 1784 brephotropheum condidit, ubi usque annum 1910 infantium 750 000 degebant. Mediolani in sic dicta casa pia expositorum, quae valetudinario maiori adiecta erat, infantes totius Europae congregabantur. Illorum transportatio ipsa iam periculosissima erat.
Arcae rotabiles interim quoque fuerunt, quas in Francia instituendas esse Napoleo Bonaparte decreto anno 1811 iusserat. Hodie critice de variis educandi rationibus saeculo vicensimo adhuc vigentibus indagatur et exploratur.