Parentes biologici sive genetici sunt ei qui filium filiamve gignunt vel parturiunt. Nihilominus cum pater biologicus semper parens geneticus sit, mater parturiens semper mater biologica dici potest, etiam si mater surrogata est cum alia mater genetica sit (cuius ovulum promptum est). In eo casu duae matres biologicae exstant, altera genetica, altera non genetica (sed tamen biologica quia parturiens).
Ei qui adoptant generaliter etiam parentes (matres et patres[2]) appellantur, sicut vir quoque qui dono spermiorum ad paternitatem pervenit (et itaque pater biologicus/geneticus non est).
Nonnumquam novercae vitricique (coniuges patris matrisve) etiam parentes nominantur.
Notae
↑Noli pronuntiare pārens, sed părens, quia pārens significat oboediens.
Ioannes Eekelaar, Petrus Šarčević, Parenthood in Modern Society: Legal and Social Issues for the Twenty-First Century, Dordrecht, anno 1993 (hic apud Google Books).