Anno 1989Francofurti ad Moenum testimonium maturitatis accepit et deinde tirocinium argentariae fecit. Deinde Francofurti iurisprudentiae studebat et anno 1997 primam atque 1999 secundam probationem accepit. Dehinc causidica operam dedit.
Cursus honorum
Beer, quae ab anno 1991 sodalis Factionis Liberalis est, annis 1997 - 1999 legata ad consilium urbis Francofurti erat et deinde ad usque anno 2009 legata senatus terrae Hassiae fuit. Tum secretaria statalis in administerio Hassiae iustitiae atque rerum Europaearum erat. Anno 2012 administra Hassiae institutionis publicae nominata est. Cum factio eius anno 2013 quidem iterum in parlamentum legatos mississet et Beer inter eos sit, tamen FDP cum CDU foedus regnandi non pergere potest, quod numerus legatorum non sufficit. Itaque administra manebit non diutius quam novum consilium ministrorum magistratum initurum est. Sed die 7 Decembris2013 nova secretaria generalis factionis FDP electa est et Patricio Döring, qui post electionem ad Dietam Foederalem perditam candidatus non iam erat, successit[1]. Die 24 Septembris2017 legata ad Dietam Foederalem Germaniae electa est.