Anno 1946 Flach factionem liberalem (LDP) Zonae SovieticaeGermaniae accessit diurnarius apud actis diurnis huius factionis Suerini laboravit. Sed quod homines, qui doctrinam communistam repudiaverunt, in Zona Sovietica persequebantur, anno 1949Berolinum Occidentalem fugit. Annis ab 1949 ad 1953 Berolini rebus politicis studebat. Deinde Francofurti et Bonnae diurnarius laborabat.
Cursus honorum
Anno 1956 in praetorio FDP Bonnae, certamen suffragiorum anni proximi una cum Wolfgango Döring rexit. Annis ab 1959 ad 1962 procurator FDP fuit, et factionem in certamen electionis anni 1961 duxit. Sed tum de consiliis politicis cum praeside FDP Erico Mende controversias habebat et vitam publicam reliquit. Iterum diurnarius Francofurti laboravit. Ibi et pro foedere FDP cum SPD nitebatur. Quo foedere anno 1969 constituto Flach anno 1971secretarius generalis suae factionis factus est. Anno 1972, etiam legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Mense Augusto 1973ictu profligatus, paucis diebus post mortuus est.