Paeninsula Mylae ex aevo Neolithico inculta est: multi enim pagi, quorum antiquior in vetere Mylarum arce (apud hodiernum locum sepulcralem), recentior in planitie, ab antiquitatis peritis inventi sunt.
Messana (Graece Ζάγκλης), Mylas (Μύλας) condidit municipium (ἐποικίαν) ut ualidam militiarum negotiatorumque sedem haberet, quia paeninsula Mylensis profert insulis Aeoliis. Mylenses Himeram municipium cum Messaniensibus condiderunt, ut in Punicos campos ac commeatum exuberarent. Anno ducentesimo et septuagesimo quinto ab Urbe condita, pugnata est pugna Himeraea inter SyracusanosGirgentinosque, Therone ac Gelone ducibus, et Punicos, duce Hamilcare.