Curiosos evolutionem docet et eos de historia doctrinisque similibus certiorem facit. Hominis et bestiarum communia explorantur. Conditum est anno 1907 ab Ernesto Haeckelzoologo in aedibus affabre genere florali confectis. Quas construendas stipes privatorum pecuniaria iuverunt. Anno autem 1908, Universitas Litterarum Ienensis omnia acquisivit, ut spatium pro Instituto Zoologiae Praecipuae? suppeditaret.
Quotannis quindecies milia alumnorum veniunt spectatum et disciplinas repletum; visitatores non scholastici pauciores esse dicuntur. Unde expositiones volubiliter parentur et identidem novis aptentur. Rerum monstratarum multitudinem aula Vimariana ducalis dono dederat, ubi iam ex anno 1700 naturalia vulgo ostendebantur. Pars dextra mandibulorumbalaenaeGroenlandicae necnon eius scapula (cum inscriptione anni 1646) in hoc thesauro reperiuntur.
Curatores ante omnia velint vertebrata et invertebrata conservare, cum fossilibus. Notissimum est etiam sceletum sic dicti tauri aviti qui anno 1821 effossus est, Goethio ipso duce. Neque mentione careat ista villosa gorilla arte medicata. Talia maxime excitantia in museum advenerunt die quo Haeckel anniversarium septuagesimum quintum habuit.