Mursina in valle Fuldahae sita est. Mons altissimus est Frons Felis (Katzenstirn) qui 1700 pedes altitudinis attingit et ab cuius culmen caelo sereno mons Visnerus videtur.
Probabile? est homines iam Aetate Lapidea hic habitavisse et coloniam Mursinae saeculo quinto exstitisse.
Sanctus Bonifatius dicitur anno 723 p.C.n. aediculam Mursinae summo in monte appellato Monte Aediculae (Kapellberg) condidisse.
Litterae Codicis diplomatici Fuldensis anno 985 "locum qui dicitur Mursina"[1] in primis probant, sed res publica longe ante fuerat. Exitus "-aha" veterum nominum Germanicorum Mursinae (Mursna, Mornaha, Mursine, Morsne, Mursenaha), qui aquam indicat, est signum coloniarum veterrimarum Germaniae.
Anno 1235, abbatia in Merica condita est, cuius fuit abbatissa prima Gertrud de Leimbach.
Medio aevo via magna "trans Hassianos longos" (durch die langen Hessen) quae FrancofurtoYsenacum duxit, Mursinae Fuldaham transgressa est.
Magnus cruor praeclarus fuit Mursinae anno 1997, cum Carolus Renataque Heinzerling, qui negotium HEIMAG AG gesserunt, ab filiis adoptivis suis patricidio crudelissimo obtruncati sunt.
Mursina ad viam characteris prioritarii (aut viam foederalem; Germanice: Bundesstraße) B 83 inter Cassalam et Byveram sita est. Res publica intervallo septem milium passuum distat ab aditu autoviae A 7 Malsfeldiae.
Via cyclabilis Hassiana R 1 trans territorium rei publicae Mursinae fert. Apud Vadum Iuncosum cyclistis ratis suspensa ad Fuldaham manibus traiciendum comparata est.
Temporis aestivis flumen rate "Nympha Fuldahae" (Fuldanixe) appellata cumbulisque aditur.
Cura medicina
Sunt Mursinae medici, dentistae et medicamentarii taberna.
Augustus Heinzerling (* 1899; † 1989), inventor, poeta et negotium gerens.
Ingolfus Lueck (* 1958), scurra et moderator televisionis qui Mursinae spectaculum Televisionis Hassianae "In somnio saltantibus" (Traumtänzer) dictum gessit.
Cives honoris causa
Waltarius Bergmann (* 1918, † 2000), magister et scriptor rerum gestarum.
Gottfridus Kiesow (* 1931, † 2011), protector monumentorum Germanicus.
Ludovicus Georgius Braun (* 1943), negotium gerens.