Michaël Petrus Boym (PoloniceMichał Piotr Boym, Sinice 卜彌格 Bǔ Mígé; natus anno 1612; mortuus anno 1659) fuit missionariusIesuita exploratorque Polonicus. In Sinis aliisque terris peregrinationes fecit et de eis commentarios nonnullos scripsit. Etiam primum lexicon inter linguam Sinicam et linguam Europaeam convertens scripsit.
Opus eius notissimum, Flora Sinensis, Vindobonae anno 1656 edita, animalia plantasque Sinarum describit. Textus plures composuit qui in opere Athanasii Kircheri, titulo China illustrata, comprehenduntur. Atlas geographicus a Boym delineatus, titulo Magni Cathay, quod olim Serica et modo Sinarum est monarchia, quindecim regnorum octodecim geographicae tabulae, usque adhuc ineditus, apud bibliothecam Vaticanam iacet (Borg. Cin. 531). Opus magnum, titulo Medicus Sinicus, quod post mortem auctoris libelli Specimen medicinae Sinicae et Clavis medica partim patefecerunt, magna parte ineditum manet.
Opera
1654 : Briefve relation de la notable conversion des personnes royales et de l’estat de la religion chrestienne en la Chine. Lutetiae: Cramoisy editio 1696 apud Gallica
Robert Chabrié, Michel Boym, jésuite polonais, et la fin des Ming en Chine (1646-1662): contribution à l'histoire des missions. Lutetiae: Pierre Bossuet, 1933
Noël Golvers, "Michael Boym and Martino Martini: a contrastive portrait of two China missionaries and mapmakers" in Monumenta Serica vol. 59 (2011) pp. 259–271 JSTOR
A. W. Mikołajczak, M. Miazek, edd., Studia Boymiana. Gniezno, 2004
D. E. Mungello, Curious Land: Jesuit Accommodation and the Origins of Sinology (Honolulu: University of Hawaii Press, 1988) pp. 138-142 (Paginae selectae apud Google Books)
Paul Pelliot, "Michael Boym" in T'oung Pao vol. 30 (1933) pp. 95–151 JSTOR
Boleslaw Szcześniak, "The Atlas and Geographic Description of China: A Manuscript of Michael Boym (1612-1659)" in Journal of the American Oriental Society vol. 73 (1953) Textus; JSTOR
Boleslaw Szcześniak, "The Writings of Michael Boym" in Monumenta Serica vol. 14 (1949-1955) pp. 481-538 JSTOR