Anno 1893 membrum Factionis Socialdemocraticae Russiae factus est et inde ab anno 1903 communistarum assecla. Ob actiones suas in custodiam missus et anno 1904 in Siberiam in exsilium expulsus est. Unum annum post Petrogradum revenit ut rebus novis interesset. Anno 1912 candidatus fuit commissionis cenetralis et moderator periodici offcialis Pravda. Exul in Siberia denuo anno 1913 sed contigit ut fugeret et Petrogradi usque annum 1917 mensit. Et cum Lenin et cum Stalin arte labore coniunctus erat.
Erat praeses Commissionis Centralis Executivae Omnirussicae (annis 1919–1938), Commissionis Centralis Executivae URSS (annis 1922–1938) et Praesidii Sovieti Supremi URSS (annis 1938–1946). Die 5 Martii 1940 nefastissimum Laurentii Beria ordinem nr. 794/B de necandis permultis militum praefectis Polonicis subsignavit.[5] Anno 1944 ornatus est titulo Herois Laboris Socialistici. Urbs Kaliningradum (olim pulchro nomine Regiomontii gaudens) et nostris diebus in eius honorem nominatur. Alia autem oppida pro eo nominata rursus nomen vetus acceperunt, ut Tueria (Kalinin ab anno 1931 ad 1990) .
↑Cf. Anna M. Cienciala, Natalia Lebedewa, Wojciech Materski: Katyn: A crime without punishment: Documents translated by Marian Schwartz, Anna M. Cienciala and Maia A. Kipp (Portu Novi:. Yale University Press, 2007, ISBN 978-0-300-10851-4), 120.
↑Jan von Flocken: [1]Katyn – Stalins monströses Staatsverbrechen, commentatio apud "Die Welt" (2 Maii 2008).