Maximilianus filius causidici erat. Robespierre iuvenis matre orbatus est, nam anno 1763 mater gravis morbi periit. Anno 1777 etiam pater eius Maximilianus Maria Isidorus a Robespierre Monaci repens obiit.
Maximilianus iuri Lutetiae apud Collegium Ludovici Magni (Lycée Louis-le-Grand) studuit et postea causidicus in urbe natale Atrebate fuit.
Anno 1789 legatus tertii ordinis in concilium ordinum electus est.
Postquam die 27 Iulii1793 Maximilianus a Robespierre socius et de facto dominus consilii salutis publicae factus est, in optimates odium struxit et celeriter plurimi necati sunt.
Propter coniurationem, cui etiam consilii salutis publicae aliquii socii, e.g Iacobi Nicolai Billaud-Varenne interfuerunt, die 27 Iulii1794 Robespierre detentus est et insequenti die supplicio affectus est.
Notae
↑sic apud Wyttenbachium, Opuscula selecta, p.245 | hic
Bibliographia
Editiones operum
Œuvres complètes de Maximilien Robespierre, 10 volumina, curante Société des études robespierristes, 1912-1967 [reimpressum apud Éditions du Miraval, Enghien-les-Bains, 2007]
Pour le bonheur et pour la liberté, curantibus Yannick Bosc, Florence Gauthier et Sophie Wahnich, Éditions La Fabrique, 2000