Nativitas: 539; Arabissus Obitus: 27 Novembris 602; Harbor of Eutropius Patria: Imperium Byzantinum Nomen nativum: Φλάβιος Μαυρίκιος Τιβέριος Αὔγουστος
Familia
Genitores: Paul; Coniunx: Constantina Proles: Theodosius, Tiberius, Maria, Paulus, Justin, Justinian, Anastasia, Cleopatra, Theoctista, Petrus Familia: domus Iustiniani
Memoria
Sepultura: Monastery of Saint Mamas Sanctus (feriae die 28 Novembris)
Flavius Mauricius Tiberius natus est in Arabisso in Cappadocia. Ab imperatore Tiberio I adoptatus successor eius dicitur.
In bello cum Persis, quod sub Iustino II renovatum est, dux militaris fuit, annoque 581 Persis cladem gravem intulit. Anno 582, Constantiam, filiam Tiberii I, in matrimonium duxit et 13 Augusti582 successor Tiberii factus est. Eo tempore multa tributa Avaris danda fuerunt, provinciae Imperii Romani Orientalis in Balcania non tutae fuerunt et bellum cum Persis gestum est.
Anno 586, exercitus Mauricii Persis apud Daram cladem fecit, et Persis duos annos restitit, donec Chosroes II, rex Persarum, in Byzantium fugit. Senatu autem non consenso, Mauricius Chosroem regnum iterum capere adiuvit. Itaque Chosroem cum exercitu in Ctesiphontem misit. Ita Chosroes rursus in regnum restitutus est et bellum anno 591 finitum est.
Chosroes II Imperio Romano Orientali septentrionales Mesopotamiae et partem Armeniae et Iberiae (usque ad Tbilisos, caput) dedit, ut Mauricio pro auxilio gratias egerit.
De bello in Balcanio
Anno 582, Avares Sirmium, deinde nonnulla oppida quae ad Danuvium sita fuerunt, occupaverunt. Ab anno 591, Mauricius exercitum contra Avares misit, annoqqe 592 copiae Imperii Romani Orientalis Singidunum expugnaverunt, dux militum, Priscus, Avaribus Gepidibusque clades complures attulit, dum Petrus, Mauricii frater, successor Prisci factus est. Primum anno 579, Petrus quoque victoriam reportavit. Demum anno 602 Slaves et Avares victi sunt.
De morte
Anno 602, exercitus seditionem fecit, Phoca I duce, et Mauricius, Byzantii expugnatus, die 27 Novembris Mauricius cum suis interfectus est. Phocas imperium cepit. Eorum eventuum causa, Chosroes II bellum cum Imperio Romano renovavit.
Bibliographia
Whitby, Michael. 1988. The Emperor Maurice and His Historian: Theophylact Simocatta on Persian and Balkan warfare. Oxonii: Clarendon Press.