Constantinus anno 905 in cubiculo purpureo palatii Constantinopolitani natus est, filius Zoae Carbonopsinae imperatorisque Leonis VI. Inter annos 913-944 fuit una cum Romano I Lecapeno imperator, ab anno 944 solus. Bella contra Arabes et Hungaros gessit, qui imperium eo tempore aggrederentur. In matrimonium duxit Helenam, Romani filiam, et ex ea genuit:
Imperator Constantinus VII, studiosissimus litterarum scientiarumque veterum Graecorum, scripsit cum amanuensibu nonnulla opera nova de imperio Byzantino necnon collectanea librorum antiquorum. In his libris multa scripta classica servata sunt quae aliter deperdita essent, e quibus fragmenta Polybii, Diodori Siculi, Flavii Iosephi, Dionis Cassii, Prisci, Menandri Protectoris, Cassiani Bassi. Constantinus die 9 Novembris959 mortuus est.
Iohannes F. Haldon, ed. et interpr., Constantini Porphyrogeniti Tres tractatus de expeditionibus militaribus. Vindobonae: apud Academiam Scientiarum Austriacam, 1990 Textus(Graece, Anglice)
Spyridon P. Lambros, ed., Excerptorum Constantini de natura animalium libri duo; Aristophanis historiae animalium epitome. Berolini: Reimer, 1885 (Supplementum Aristotelicum vol. 1 pars i) Textus apud archive.org
Catherine Holmes, "Byzantine Political Culture and Compilation Literature in the Tenth and Eleventh Centuries: Some Preliminary Inquiries" in Dumbarton Oaks Papers vol. 64 (2010) pp. 55-80 JSTOR[nexus deficit]