Makemake, maximus deusRapanuiensis, est natus e sincipite humano quod undas innatabat. Hominibus per voces sacerdotum praemia bonis dat, malosque castigat; iram etiam fulminibus manifestat. Deos et homines generavit, sed ei non erat uxor: imagine mulieris humo formato, masturbatus est, ex quo nati sunt dei Tive, Hova, et ceteri. Aves quoque fecit, quam ob rem insulani cultum avis-hominis promoverunt. Credidit Alfredus Métrauxanthropologus (1971:314) Makemakem esse singularem Proto-Polynesii dei Tanis manifestationem.