Magnum Londinii incendium fuit maior conflagratio, quae medium Londinium urbem Anglicam a die Solis 2 Septembris ad diem Mercurii 5 Septembris anno 1666 pervastavit.[1] Ignis mediaevalem urbem Londinium intra antiquum Romanum murum urbanum ussit. Minatus est, sed non attigit, Westmonasterium districtum aristocraticum, Palatium Aulae Albae Caroli II, et plures hominum egentium vicos suburbanos.[2] Circa 13 200 domuum, 87 templa paroechialia, veterem cathedralem Sancti Pauli, et plurima urbis aedificia consumavit. Aestimantur flammae domus 70 000 ex 80 000 habitantium urbanorum destruxisse.[3] Numerus mortuorum ignoratur, sed usitate parvus putatur, quia solum sex obitus in tabulis publicis relati sunt.
Nexus interni
Magna Londinii pestis
Notae
Bibliographia
- Evelyn, John. 1854. Diary and Correspondence of John Evelyn, F.R.S. Londinii: Hurst and Blackett.
- Hanson, Neil. 2001. The Dreadful Judgement: The True Story of the Great Fire of London. Novi Eboraci: Doubleday.
- Hanson, Neil. 2002. The Great Fire of London: In That Apocalyptic Year, 1666. Hoboken Novae Caesareae: John Wiley and Sons.
- Leasor, James. 1961, 2011. The Plague and the Fire. ISBN 978-1-908291-22-6.
- Morgan, Kenneth O. 2000. Oxford Illustrated History of Britain. Oxoniae: Oxford.
- Pepys, Samuel. 1995. The Diary of Samuel Pepys, Vol. 7, ed. Robert Latham et William Matthews. Londinii: Harper Collins. ISBN 0-00-499027-7.
- Porter, Roy. 1994. London: A Social History. Cantabrigiae: Harvard.
- Reddaway, T. F. 1940. The Rebuilding of London after the Great Fire. Londinii: Jonathan Cape.
- Robinson, Bruce. London: Brighter Lights, Bigger City. BBC.
- Sheppard, Francis. 1998. London: A History. Oxoniae: Oxford.
- Tinniswood, Adrian. 2003. By Permission of Heaven: The Story of the Great Fire of London. Londinii: Jonathan Cape.
Nexus externi