Ludi actionis nominantur ludi in quibus lusori celeritas atque dexteritas in tempestive claves imprimendas oportent ut supersit. Saepissime hostes insidiaeque innumerabiles lusori obviam occurrunt.
Ludi inceptorum
In ludis inceptorum iter fingitur insidiosum per terras aut locos lusori explorandos: saepe ad procedendum aenigmata sunt solvenda insidiaeque vitandae. Minus quam ludi actionis dexteritatis, plus vero ingenii requirunt.
Ludi personarum agendarum
Sequuntur ludi huius generis anteriores ludos personarum: lusor partem suscipit personamque suam secundum finem persequendum regit. A ludis actionis et inceptorum hoc differunt, quod lusori latior conceditur potestas in personis eligendis regendisque. Sunt autem ludi qui binis generibus ascribunt, elementis mixtis.
Ludi de artibus militaribus deque artibus rerum publicarum
In ludis de artibus militaribus lusor quasi dux exercitumbella gerit: milites ab alto inspectos sunt regendi, urbes capiendae hostesque profligandos. Si autem ratio regendi non ad res bellicas sed publicas vertitur, ludus appellatur de artibus rerum publicarum: lusor quasi vir publicus aerarium, tributa, aedificia, industrias curat. Ludi nonnulli ambos coniungunt fines.
Ludi simulatorii
Quamvis ludi computatrales omnes simulationes appellari possint, saepe hoc attribuitur nomen ludis qui proxime certos actus vel negotia fingunt: sunt enim simulationes de ludis athleticis, de cursu autocinetorum et de volatuaƫroplanorum.