Lucius Licinius Lucullus (consul 151 a.C.n.)

Lucius Licinius Lucullus (natus saeculo 3 aut 2 a.C.n., mortuus post annum 150 a.C.n.) senator Romanus fuit qui consulatum anno 151 a.C.n. gessit..

De Gente

Licinii erant gens plebeia sed nobilis quae primum consulem plebeium quarto saeculo a.C.n. reip. Romanae praebuit. In multos ramos per cognomina dividebatur ː erant Licinii Murenae, Licinii Crassi, Licinii Nervae etc E Liciniis Lucullis primus hic Lucius Licinius Lucullus ad consulatum pervenit. Filius eiusdem nominis anno 104 a.C.n. praetor urbanus erat, nepos Lucius Licinius Lucullus anno 74 a.C.n. consulatum administravit et postea bello Mithridatico praefuit.

De Cursu honorum

Anno 151 a.C.n. una cum Aulo Postumio Albino consul electus tam acriter copias ad Bellum Hispanicum conscripsit, ut tribuni plebis consules aliquamdiu in custodia haberent[1], atque deinde Hispaniam Citeriorem provinciam suscepit. Quamquam pax iam facta erat, gloriam appetens bellum iterum coepit contra Vaccaeos[2]. Anno sequente proconsul Baeticae Lusitanos necopinantes oppressit[3]. Ita bellum renovatum est, sed Licinius hostes vincere non potuit. Romae, victorias Hispanicas ut celebraret, templum Felicitati et porticum in Velabro exstruxit. Quod ad dedicationem ut ornaret statuas a Lucio Mummio mutuatus est qui multa praestantium artificum opera e direpta Corintho Romam advexerat promittens redditurum. At deae eas consecravit atque postea Mummio respondit si reciperare vellet ipse tolleret. Ne sacrilegium committeret Mummius qui verus artium amator non erat[4] eas in templo aequo animo reliquit [5].

Notae

  1. Titus Livius, Periochae XLVIII
  2. Appianus Alexandrinus, Iberica 215; 226
  3. Appianus, op.cit. 247-259
  4. Velleius Paterculus I.13.4
  5. Strabo, Geographica VIII.6.23. Cassius Dio, fragmentum LXXVI 2. Cf Cicero, In Verrem IV.4

Plura legere si cupis



Antecessores:
Lucius Valerius Flaccus et Marcus Claudius Marcellus III
Consul
151 a.C.n.
cum
Aulo Postumio Albino
Successores:
Titus Quinctius Flamininus et Manius Acilius Balbus