Lucius Flavius Arrianus seu breviter Arrianus, GraeceἈρριανός (natus Nicomediae circa annum 86;[1] mortuus, fortasse Athenis, inter annos fere 150 et 170) fuit rerum gestarum scriptorGraecus et vir publicus Romanus. Inscriptionibus coaevis "philosophus, senator, legatus pro praetore", "consul, philosophus" commemoratus est.[2] Operum eius optime aevo nostro cognitum est vita Alexandri Magni, titulo Anabasis Alexandri.
De vita
Sed de anno nativitatis nihil scitur nisi quod, eo anno quo consul suffectus Romanus creatus sit, ante annos fere 42 natum esse debuerit: ergo fortasse anno 86, certe inter 82 et 90,[1]Nicomediae natus est. Ibidem educatus est: patriam suam Bithyniam esse iactitavit historiamque regionis conscripsit.[3] E familia civium Romanorum ortus est. In urbe nativa sacerdos Demetris et Corae meruit. Discipulus fuit Nicopoli in urbe, anno circiter 108,[4] philosophi Epicteti cuius Diatribas exscripsit: has non ante principatum Antonini Pii divulgari curaverit.[5] Eisdem annis ut videtur in mysteriis DemetrisEleusiniis initiatus est.[6]
Senator Romanus anno fere 120 adlectus est, fortasse "inter praetorios"[4] et suadente Hadriano,[8] qui Epictetum "in summa familiaritate ... habuit"[9] Arrianumque cognovit.[10]Proconsul provinciae Baeticae anno circiter 125 meruerit si idem sit atque "Arrianus" qui poëma Graecum Cordubae eis annis inscripsit.[11] Arrianus, circa annum 129 consul suffectus creatus, deinde ad annum fere 137 legatus Augusti pro praetore Cappadociae erat.[12] Anno 131/132 oram maritimam Ponti Euxini visitavit et in Periplo Maris Euxini descripsit.[13] Anno 135 contra Alanos militavit et opusculum de expeditione scripsit.[14] Anno fere 137Tactica composuit.[15] Legatus Syriae inter annos fere 137 et 141 meruisse proponitur, sed hoc incertum manet.[16]
Deinde Athenis vixit civisque Athenarum factus est. Post 146 (anno enim 145/146 archon eponymus Atheniensis fuit) sed ante 180 mortuus est.[17]
De studiis scriptisque
Auctor novae Anabasis, equorum canumque venationisque amator, sibi agnomen "Xenophon" nonnumquam usurpavit.[18][13]
Brianus Bosworth Arrianum satis iuvenem Anabasin Alexandri composuisse, quo tempore magistratus sacerdosque Nicomediensis meruerat, opera Graeca nonnulla iam scripserat, sed nec consul nec senator Romanus creatus sit neque urbem Romam visitaverat. Appianus historicus (anno circiter 165 mortuus) in Bellis civilibus suis varias res ex Anabase Alexandri extraxisse constat (nomine auctoris non citato).[19]VitaeTimoleontis et Dionis(en) iam iuvenis scripserat. Eisdem annis Bithyniaca parare coeperat sed post Anabasin conscripserit, historiam provincialem hodie deperditam, cui praefationem de studiis officiisque suis anteposuit: huius praefationis Photius in Bibliotheca sua epitome inseruit.[20] Quibus annis alia opera historica scripserit nescitur.
De fortuna
Tamquam dux militaris Romanus sed praecipue philosophus Graecus celebratus est aevo Romano: Dio Cassius historicus, qui et ipse e Bithynia ortus est, vitam Arriani philosophi composuit.[21] Apud Lucianum "Arrianus, Epicteti discipulus, vir Romanus inter primos, studiis tota vita versatus" describitur.[22] Saeculo IV Themistius Arrianum laudavit scriptorem qui contra Alanos militavisset.[23]