Lucius Cornelius Scipio (natus saeculo 4 aut 3 a.C.n., mortuus post annum 258 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.
Familia
Pater eius Lucius Cornelius Cn.f. Scipio Barbatus, consul anni 298 a.C.n., et frater Gnaeus Cornelius Scipio Asina, consul anni 260, fuit. Filii eius Gnaeus Cornelius Scipio Calvus (consul 222) et Publius Cornelius L.f. Scipio (consul 218) fuerunt.
Cursus honorum
Cornelius Scipio primo anno ignoto aedilis et deinde anno 259 una cum Gaio Aquillio M.f. Floro consul erat. Inter Primum Bellum Punicum classe Romana Alaliam atque totam Corsicam insulam a Poenis expugnavit et deinde etiam Sardinia praeter Olbiam. Triumphavit et anno sequente Cornelius et Gaius Duilius censor fuerunt. Tempestatibus deis templum dedicavit.
Elogium
In Sepulchro Scipionum elogium eum praedicans hodieque superest:
- L·CORNELIO·L·F·SCIPIO
- AIDILES·COSOL·CESOR
- HONC OINO·PLOIRVME·COSENTIONT R
- DVONORO·OPTVMO·FVISE·VIRO
- LVCIOM·SCIPIONE·FILIOS·BARBATI
- CONSOL·CENSOR·AIDILIS·HIC·FVET·A
- НЕС·CE PIT·CORSICA·ALERIAQVE·VRBE
- DEDET·TEMPESTATEBVS·AIDE·MERETO
Quod lingua Latina classica hoc modo legitur:
- Hunc unum plurimi consentiunt Romae
- bonorum optimum fuisse virum
- Lucium Scipionem. Filius Barbati,
- Consul, Censor, Aedilis hic fuit.
- Hic cepit Corsicam Aleriamque urbem
- dedit tempestatibus aedem merito.
Bibliographia