Gnaeus Cornelius Scipio Asina (natus saeculo 4 aut 3 a.C.n., mortuus post annum 254 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.
Familia
Pater eius Lucius Cornelius Cn.f. Scipio Barbatus, consul anni 298 a.C.n., et frater Lucius Cornelius Scipio, consul anni 259, fuit. Filius eius Publius Cornelius Cn.f. Scipio Asina anno 221 consulatu fungebatur.
Cursus honorum
Anno 260 a.C.n. Cornelius Scipio una cum Gaio Duilio primo consulatum gessit. Classem Romanam in proelium primum navale contra Poenos duxit, sed victus et captus est[1]. Propter cladem acceptam cognomen "Asinae" accepit. Tamen anno 254 iterum consul electus est, nunc cum Aulo Atilio A.f. Calatino (II).Hoc anno consules urbem Panormum expugnabant[2].
Bibliographia
Notae