Non confundendenda logogrammata cum ideogrammatibus vel hieroglyphicis, nam ideogrammata notiones recte significant plus quam mera verba vel morphemata, nullumque systema logographicum prorsus ideographicum est.
Logogrammata ex elementis ad visum pertinentibus varie ordinatis componuntur, aliquando ad segmentationem phonematum redientes, principium per quod abecedaria efficiuntur. Quam ob rem meminisse sonumverbi abecedario scripti plerumque facilius est, sed significatio logogrammatis facillime memoria teneri vel animo fingi potest. Quia signum se plus significationibus quam sonis consociat, locutiones distinctissimae ad significandas notiones similes comprimi possunt.
Systematibus quae abecedario Latino utuntur etiam sunt signa potentiam logographicam habentia, in notatione mathematica, ut exempli gratia signum %, quod centesimas significat.
Nonnulla systemata omnino sunt logographica, atque omnia variis signorum formis utuntur ad sonum explicandum vel flexuram grammaticam addendam. Exempli gratia, in scriptura Sinica sunt logogrammata pura, sed maior pars signorum sunt phonogrammata, quae componuntur ex binis elementis: uno proximam verbi notionem significante, unoque sonum monstrante.