Divisio inter diem et noctem adaptionem animalium requirit. Pro statibus et vigilantibus et dormientibus commutationes in cerebro pernecesse sunt, quas systema excitans reticulare ascendens neurotransmissorum diversorum ope expedit: dopaminum, noradrenalinum, serotoninum, histaminum, acetylcholinum, acidum glutamicum (glutamatum). Inter illos, noradrenalinum ex fibris nervosis a nucleis noradrenergicis trunci encephali, inter ea quoque a loco caeruleo, etiam dimissum ad attentionem excitandum[4] est. Locus caeruleus systemati noradrenergico ascribitur.
Systema noradrenergicum
Plerisque primatibus septem gregres somatum noradrenergicorum sunt, secundum Dahlström et Fuxe A1-A7 nominata[5]. Loco caeruleo (A6) maius momentum habet.
Anatomia loci caerulei
Locus caeruleus in trunco cerebri situs est. Olim locum caeruleum dupliciter (locos caeruleos) ita utro latere esse putabatur. Hodie saepe locus caeruleus structura singularis concipitur, tamen hoc quoque disputatum est. Numerus neuronorum improviso parvus videtur: circiter ne quidem 15 000 - 40 000 multitudinis in hominibus[6][7]. Ex loco caeruleo fibrae nervosae in diversas partes cerebri procedunt: in cortices, in cerebellum, in medullam spinalem.
Locus caeruleus afferentes fibras a systemate nociceptivum medullae spinalis recipit[8].
Edita
Fibrae nervales efferentes ab loco caeruleo in regiones has currunt:
Fibrae efferentes in corticem cerebri (Neurona caeruleocorticalia)
Edita ab loci caerulei parte inferiore oriuntur. Intra nucleum neurona caeruleocorticalia corticis frontalis anterius et inferius, corticis sensoriomotorius in medio et inferius, corticis occipitalis posterius et inferius locata sunt. Pleraeque fibrae ipsilateraliter (95%) in corticem currunt, quo solum cortices frontales indita ab utroque latere loci caerulei accipiunt[10].
Stimulatio loci caerulei in parte basale telencephali mutationes EEG derivationibus frontalibus, frequentiae eius incremento et amplitudinis deminutione, perficit[13].
Noradrenalinum neurotransmissor et dopamini beta hydroxylasis (DBH)
Locus caeruleus cum functione somni motuum ocularium rapidorum (somni MOR) nexus est. Hic neuronorum EX noradrenergicorum initium est, quod est haec neurona in noctis cursu EX somnum MOR ter vel quater "exstinguere", terminare solent[16].
Morbus et locus caeruleus
In morbo Parkinsoniano, degeneratio loci caerulei etiam observatur[17]. Aggregatio enim proteini alpha-synucleini in cellulis loci caeruleus excidium profundum cellularum efficit. Videtur, ut etiam in morbis neurodegenerativis cum liberatione proteini tau nucleus caeruleus affectus appareat[18].
Nonnullis autismo infantibus mores aggravescentes una cum febre sunt. Putatur, ut nexus, incremento ineunte mutatus, inter locum caeruleum et retia neuronorum mores magis conspicue facti sint[20].
Historia scientifica
Anno 1786 Felix Vicq d’Azyr (1748—1794) primum locum caeruleum descripsit. In opere suo anni 1812, De penitiori structura cerebri hominis et brutorum, Wenzel fratres notionem "loci caerulei" utroque latere trunco encephali introduxerunt.