Antisigma, littera C retroversa, ad BS et PS commutanda, sicut littera X litteras CS et GS surrogavit, et incensa littera Graeca psi. Species autem huius litterae disputatur, cum epigrammata hanc litteram monstrantia absint. Vere teneri duabus litteris C, una adversus alteram, possit, vel symbolo alio.
Digamma inversum, littera F conversa, ut V consonans (/w/) repraesentetur, incensa littera Graeca digamma.
Claudio principe, hae litterae paulum adhibitae in inscriptionibus publicis sunt, sed litterae post mortem eius consenuerunt. Probabiliter formae litterarum optatae sunt ut deflexus leniatur, quoniam ex illius aetatis exemplaribus litterarum fieri poterant. Claudius ad litteras addendas animatus esse possit dictione Antoniae matris, iuventate Claudio dicta, qua eum tam imperatorem exstaturus quam abecedarium mutaturus esse dixit. Etiam animatus esse possit a progenitore Appio Claudiocensore, qui antehac abecedarium convertit. Claudius enim litteras induxit ipso censore, argumentis adhibendis quae in annotationibus Tacitirerum gestarum scriptoris de Claudii regno servata sunt. Postmodo, littera Yabecedario Latino addita est, ut "H dimidium" Claudii agens.
“
Novas etiam commentus est litteras tres ac numero veterum quasi maxime necessarias addidit; de quarum ratione cum privatus adhuc volumen edidisset, mox princeps non difficulter optinuit ut in usu quoque promiscuo essent. Exstat talis scriptura in plerisque libris ac diurnis titulisque operum.
Claudius, has litteras creando, scientam demonstravit historicarum evolutionis et adfinitatis abecedariorumGraeci, Latini et Italici.[3] Demagis, discrimen phoneticum adnovit inter sonos (/w/) et (/u/), satis sonos censens varios ut varias litteras emeruissent.[3]
Oliver, Revilo P. (1949). "The Claudian Letter Ⱶ". American Journal of Archaeology (American Journal of Archaeology, Vol. 53, No. 3) 53 (3): 249–257(Anglice)