Ab anno 1968 ad medicinae studium sese convertit atque novum medicinae genus professus est quam medicinam orthomolecularem appellavit[1]. Putabat enim sanitatem corporis humani in recto (Graece ortho-) numero molecularum in corpore naturaliter versantium constare. Contra pleraque medicamina, ut substantias adventicias, etiamsi nonnumquam ad morbum impugnandum necessarias, valetudini periculosa iudicabat. In eorum vicem vitaminorum supplementum (in primis vitamini C[2]) aliorumque elementorum corpori in parva quantitate necessariorum suadebat ultra illam copiam quae e communi cibo ingeritur[3]. Ad illam doctrinam divulgandam anno 1973 The Linus Pauling Institute of science and medicine conditum est. In quo non multum profecit quia Institutum Sanitatis Civitatum Foederatarum (National Institute of Health) novam doctrinam non comprobavit.
Notae
↑"Orthomolecular Psychiatry", Science 1968(60) : 255-271 et "Orthomolecular Somatic and Psychiatric Medicine", Journal of Vital Substances 1968(14) : 1-3.
↑Vitamin C, the common cold, and the flu, Freeman, 1976
↑L. Pauling, How to live longer and feel better, Freeman, 1986.