Lingua Aymara lingua est qua Aymarae (Aymare; Aymaranaka) in Bolivia et in Peruvia loquuntur in quibus ambibus coofficialis lingua est. Etiam Aymarice Chiliae Septemtrione et in montuosa Boreoccidentali Argentinae regione loquuntur. Robustissima lingua in Austramericanis montuosis regionibus, cum radiophonica divulgatione. Popularis lingua Imperii Incaici fuit, nam illustris lingua Quechica erat.
Proprietates
Aymara multum agglutinans lingua est. Cui articulus non est et cuius vocabularium copiosissimum est. Verbi gratia verbo "ferre" centena vocabulorum exsistunt, quae ex hoc quod quid ferat pendent. Pleraque substantiva diversas formas habent, secundum "certitudinem". Verbi gratia in phrasibus "caput video", "me caput videre credo" et "is caput videre dicit", vocabulum "caput" tribus diversis modis verti potest.
Phonetica
Vocales
Velut Quechica et Arabica linguae, Aymara solum tres vocales (a, i, u) habet. Vocalica longitudo est, cum diaeresi super vocalem repraesentata; in scriptione igitur sex vocales: a, ä, i, ï, u, ü videntur. Etiam mentio ut post consonantes uvulares (q, q', qh, x) vocalis i in /e/ et u in /o/ mutetur facienda est. Diphthongi sonantibus y et w formantur.