Procuratio superior: Rodos Municipality, Commune of Lindos
Geographia
Superficies: 178.9 chiliometrum quadratum
Tabula aut despectus
Lindus sive Lindos (Graece: Λίνδος) est locus archaeologicus, urbs et pristinus demusGraeciae in insula Rhodo situs. Ab administratione anno 2011 reformata (vide: Libellus Callicratis) est "unitas popularis" (Δημοτική Ενότητα) ad demum Rhodum pertinens. Unitati populari sunt quinque vici, quibus omnibus universis fere 3 600 incolea sunt quique circiter octavam insulae partem continent. Lindi sunt reliquiae civititas antiquae homonymae.
Lindus fuit una ex sex urbibus regionis, qui Hexapolium Doricam formaverunt. Iam saeculo octavo Lindus locus mercaturae medius fuit, quae demum post Rhodum urbem saeculo quinto conditam gravitate deminutus est.
Templum DoricumAthenae Lindiae, quod circiter ab anno 300 a.C.n. repetit, sed loco antiquioris templi aedificatum erat.
Propylaeasanctuarii saeculi quarti a.C.n., quae ad Stoam forma litterae D erectam et ad murum quinque portarum ducunt.
Stoa hellenistica circiter ab anno 200 a.C.n. repetens, longitutine 87 metrorum, ex 42 columnis constans.
Ectypon notissimum triremis Rhodiae e saxis ad imos ad acropolim ducentes gradus exsculptae, in qua statua Hagesandri praefecti stabat, quae a Phytocrito sculpta est. Effigies ab anno 180 a.C.n. repeteit.
Saclae hellenisticae (saeculi secundi) ad acropolim ducentes.
Reliquiae templi Romani, forsitan Diocletiano imperatori dedicati (ca. 300).
Acropolis moeniis hellenisticis circumdata est. Inscriptio Romana moenia ac turres sumptibus P. Aelii Hagetoris, sacerdotis Athenae saeculo secundo, renovata esse.
Castrum equitum ordinis Hospitalis, aedificatum ante annum 1317 loco munitionis Byzantinae, cuius pars superest.
Ecclesia Orthodoxa S. Ioannis a tertio aut quarto decimo saeculo repentens, in reliquiis ecclesiae antiquioris erecta.