Urbs vetus, quae anno 1988UNESCO Mundi Hereditas declarata est, partim in colle sita et moenibus 4 km cirumdata est, quae usque ad portum pertinent. Summa in urbe est Palatium Magni Magistri (Παλάτι του Μεγάλου Μαγίστρου) ordinis fratrum Hospitalis Sancti Ioannis (1937 - 1940 ab Italianis rursus aedificatum), quod hodie Museo Archaeologico locum praebet. Via Socratis meschitam Süleyman Pascha cum Area Hippocratis coniungit. Ex adverso sita est Bibliotheca Turcica. Areae Hippocratis adiacet Area Martyrum Iudaicorum. A Via Socratis in meridiem versus vicus Turcorum situs est, cuius angiporta, meschitae, areae parvae atque balneae Turcicae tempus Ottomanicum in memoriam reducunt et a periegeticis libenter visitantur.
Commeatus
A Rhodo urbe plurima laophoria totam in insulam vehuntur. Naves Rhodum cum insulis SymeTeloque atque continente Turcica connectunt.
Musea
Museum Archaeologicum in pristino valetudinario ordinis
Museum artificiorum in eodem aedificio
Museum Byzantinum in ecclesia nomine Panagia Castri
Museum artis Graecae hodiernae in tribus aedificiis distantibus, quae autem uno aditus pretio visuntur