Libri RegumIudaeorum sunt opus nobis in duabus partibus servatum, in Bibliis Sacris hodiernis appellationibus Libro I et II Regum complexum. Hebraice ספר מלכים (sefer melakhim), Graece Γʹ Βασιλειών / Δʹ Βασιλειών nominantur. Nomina Latina hodierna Novae Vulgatae Bibliorum Sacrorum editionem anno 1969 promulgatam sequuntur. Vulgata olim ab Hieronymo facta libros Regum "Liber Malachim id est regum tertius et quartus" appellat.
Textus saeculo sexto aut quinto a.C.n. fere compositus est. Hunc librum interdum ut videtur auctorLibrorum Chronicorum citat: e.g. "Opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in libro regum Iudae et Israel;" (II Par. 16.11) "Reliqua autem gestorum Ioatham et omnes pugnae eius et viae scriptae sunt in libro regum Israel et Iudae" (II Par. 27.7; cf. etiam 28.26, 32.32, 35.26-27, 36.8).