Editio octava anno 1968 Conradus Holeschofsky tractavit; ultima autem editio decima anno 1984 in lucem prolata est. Nostris temporibus gratis inspici potest in paginis seminarii SlaviciAlmae Matris Leopoldino-FrancisceaeAenipontanae, quam ob rem gratiae maximae agendae sunt.
Dispositio
Omnia in partes quadragesima duas divisa sunt, alumnos quam primum in lectionem originalium textuum praeparatura. Namque multa parvis unionibus offeruntur, ubi sententiae verae inde ab initio praevalent. Ita felicem in modum intraclusa est introductio in vitam et moresantiquorum Graecorum, quae erudiendis gaudio et studio sit. In hoc libro inter Graecos Athenorum cultus atque humanitas plerumque praefertur.