Primo albo, The Fame ('Fama'), Augusto 2008 divulgato, magnam sibi gratiam conciliavit; carmina Just Dance (Quin saltes) et Poker Face (Vultus inexcitus) populis multarum civitatum gratissima facta sunt. Alterum eius album fuit The Fame Monster (Monstrum famae), quod carmina Bad Romance (Amor malus), Alejandro et Speechless (Elinguis) insigniter continebat. Album tertium est Born This Way (Sic Nata).
Lady Gaga nata est Novi Eboraci, prima filia Iosephi et Cynthiae Germanottae. Ei est una soror, Natalia (nata anno 1992). Gaga quintum annum agens artem clavili ludendi discere coepit. Tredecim annos nata primum suum carmen clavili composuit, quod erat eius generis quod vulgo ballata dicitur, et decimo quinto aetatis anno psallere et in tabernis saltatoriis comitata a matre sua canere coepit.
Gaga Romana Catholicaerudita est, in schola Catholica puellis tantum destinata Manhattanensi nomine Conventus Sacri Cordis. Pueritia Catholica patet in verbis quae continent carmina Fame Monster ('Monstrum Famae') et Born This Way ('Sic Nata').
Gaga septendecim annos nata NYU mature accepta est. Incubuit in musicam, artem,?religionem, et controversias ad societatem pertinentes. Secundo anno ex universitate exiit quia haec putavit: "cum semel didiceris de arte cogitare tua, te ipsam docere potes.”[1]