Isthmus Corinthius[1] sive Isthmus Corinthi[2] est Isthmus prope Corinthum situs Peloponnesum cum Graecia continentali connectens. Unica via terrena est inter paeninsulam et continentem. Praeterea sunt quidam pontes prope Patras per Sinum Corinthium intendentes, quorum usus vectoribus solvendus est. Apud scriptores antiquos[3] saepe simpliciter "Isthmus" vocatur.
Historia
Iam temporibus antiquis hic locus non solum aditum rn Peloponnesum via terrena praebuit, sed etiam ad transitum a Sinu Saronico in Sinum Corinthium contrahendum adhibitus est. Iam Thucydides narrat naves per isthmum a Sinu Saronico in Corinthium tractas esse.[4]
↑Plinius, Naturalis historia 4,10: quam ob causam perfodere navigabili alveo angustias eas temptavere Demetrius rex, dictator Caesar, Gaius princeps, Domitius Nero, nefasto, ut omnium exitu patuit, incepto. Cf Pausanias II.1.5