Nescimus quando Iohannes natus sit, sed 31 Octobris1632 Delphis in Templo Novo baptizatus est. Fuit alter liberorum et solus filius parentum. Pater suus, Reynier Jansz, primo Antverpiae habitavit, Amstelodamum in 1611 migravit et ibi bombycem texuit. In 1615 uxorem Digna Baltens duxit et sub nomine Vos migravit Delphos, ubi fecit tabernam. Iuxta texuit et praeterea artis mercaturam fecit in collegio Sancti Lucas. Ibi Jansz obvium habuit pictores sicut Pieter Steenwyck, Balthasar van der Ast et Pieter Groenewegen.
De institutione
Nescimus in cuius disciplina fuerit, sed sunt multae theoriae. Post tempestatem usitatam sex annorum, 29 Decembris1653 in collegium Sancti Lucas venit.
De familia laboreque
Iohannes Vermeer 20 Aprilis1653 uxorem Catharina Bolnes duxit, quae catholica fuit, Vermeer Calvinismum secutus est, quod mater Catharinae, Maria Thins, non approbavit. Incertus est Iohannem convertisse ad catholicam doctrinam.