Pater Ioannes Heidenberg, viticola pauper, mox mortuus est, ut Ioanniculus apud vitricum vitam degere deberet. Cum iste homo autem studia minoris aestimavit, Ioannes clam noctu vicinum quendam frequentabat, ut elementa disceret. Postea parentibus invitis Augustam Treverum et Heidelbergam iit ubi studiis omnino vacare potuit.
Anno 1482 patriam revisere voluit, cum procella saeviente a benedictanis in Monasterio Sancti Martini ad Sponheim sartus et tectus servaretur. In providentia confisus post paucos dies ipse monachus factus est. Quo ardentius studebat et mox ita eruditissimus habebatur ut abbatis dignitatem citissime nanscisceretur. Quod munus annos XXIII optime implebat bibliothecam augens, disciplinam inter monachos restituens, debita pecuniaria solvens.
Comes Palatinus autem Philippus eum anno 1505 Heidelbergam vocavit, cum de Ioanne abbate profecturo inimici seditionem machinarentur. Itaque Ioannes libenter dignitatem abbatis Herbipolitani ad Sanctum Iacobum uno anno post accepit et decem annos beneficia multa monasterio novo apportabat.
Trithemius non solum theologus et philosophus sed insuper mathematicus et historicus summus fuit. Chronicam scripsit de coenobiis variis, vitas (e.g. Rabani Mauri, populorum res gestas (e.g. Francorum). Nimirum quod nonnulli sapientiam eius rem supernaturalem interpretabantur.
Opera select
Annales Hirsaugienses, 1509-1514
Antipalus maleficiorum, 1508;
Cathalogus illustrium virorum germaniam suis ingenijs et lucubrationibus omnifariam exornantium, 1491–1495 (Digitalisat HAB Wolfenbüttel)
Chronicon Hirsaugiense, 1495-1503
Chronicon Sponheimense, ca. 1495-1509
Chronicon successionis ducum Bavariae et comitum Palatinorum, ca. 1500-1506
Compendium sive breviarium primi voluminis chronicarum sive annalium de origine regum et gentis Francorum, ca. 1514
De cura pastorali, 1496
De duodecim excidiis oberservantiae regularis, 1496
De institutione vitae sacerdotalis, 1486
De laude scriptorum manualium, 1492
De laudibus sanctissimae matris Annae, 1494
De origine gentis Francorum compendium, 1514
De origine, progressu et laudibus ordinis fratrum Carmelitarum, 1492
De septem secundeis id est intelligentiis sive spiritibus orbes post deum moventibus, ca. 1508
De triplici regione claustralium et spirituali exercitio monachorum, 1497
De vanitate et miseria humanae vitae, ante annum 1494
De visitatione monachorum, circa annum 1490
De viris illustribus ordinis sancti Benedicti, 1492
Exhortationes ad monachos, 1486
In laudem et commendatione Ruperti quondam abbatis Tuitiensis, 1492
Liber octo quaestionum, 1515
Liber penthicus seu lugubris de statu et ruina ordinis monastici, 1493
Nepiachus, 1507
Polygraphiae, 1508
Steganographia, ca. 1500
Lege etiam
Arnold, Klaus: Johann Trithemius, 1462-1516; Schöningh, 2. ed. (d. o.e. Diss.) Herbipoli 1991; ISBN 3-87717-045-5
Brann, Noel L.: The abbot Trithemius (1462-1516), The Renaissance of Monastic Humanism Studies in the History of Christian Thought 24); Brill, Lugduni Batavorum 1981; ISBN 90-04-06468-0
Brann, Noel L.: Trithemius and magical theology, a chapter in the controversy over occult studies in early modern Europe; State Univ. of New York Press, Albany NY 1999; ISBN 0-7914-3962-3 (englisch)
Kuper, Michael: Johann Trithemius, der schwarze Abt; Zerling, Berolini 1998; ISBN 3-88468-065-X
Lehmann, Paul: Merkwürdigkeiten des Abtes Johannes Trithemius; Verlag der Bayerischen Akademie der Wissenschaften, Monaci 1961