Ioannes Greenleaf Whittier natus est filius Ioannis et Abigail (Hussey) Whittier apud eorum domum prope HaverhillMassachusettae die 17 Decembris1807 (Wagenknecht 1967:3). Apud fundum adolevit in domicilio cum parentibus, fratre, duabussororibus, matertera, patruo, et multis hospitibus agricolisque conductis. Fundus autem vix fuit quaestuosus. Whittier puer se cognovit esse coloribus caecum cum fraga matura a fragis immatura distinguere non potuit (Wagenknecht 1967:18). Quamquam ei solum fuit educationem levem, pertinaciter legit, et praecipue in patris sexlibros de Tremitorismo inquisivit, donec eorum dogmata—quae humanitarianismum, misericordiam, et actionem socialem vehementius dixerunt—facta sunt fundamenta suae fidei.
"The Exile's Departure," eius poema primum, ad diurnum Free Press in Newburyport Massachusettae a sorore sine concessu missum est, quod Gulielmus Lloyd Garrison, editor, die 8 Iunii1826 divulgavit (Wagenknecht 1967:5).
Abolitionista
Anno 1832, Whittier ad rempublican accedere conatus est, sed in comitiis Congressionalibus victo, impetum timiditatis passus est et domum rediit, aetate suae viginti quinque. Anno 1833, eius vita aliter cecidit: litteras dare et accipere cum Gulielmo Lloyd Garrison iterum coeptus est, qui ut abolitionista fieret ei suasit. Eodem anno, Whittier Justice and Expediency, libellum contra servitutem, divulgavit (Wagenknecht 1967:13), et inde viginti vitae annos ad causam abolitionistam dedicavit. Unus ex conditoribus Americanae Contra Servitutem Societatis, signavit Declarationem Contra Servitutem anni 1833—quod ipse saepe habuit gravissimum suae vitae factum.
Anno 1845, coeptus est scribere libellum The Black Man ('Hominem Nigrum'), quod narratiunculam Ioannis Fountain commemoravit, nigri liberi qui, servis fugientibus adiutis, in carcerem in Virginia coniectus erat; Fountain liberatus acroasis fecit, et ad Whittier gratias pro narratiuncula egit (Laurie 2005: 77).
Whittier produxit duas congeries poematum contra servitutem: Poems Written during the Progress of the Abolition Question in the United States, between 1830 and 1838 et Voices of Freedom (1846). Elector in comitiis praesidentialibus anni 1860 et anni 1864Abrahamo Lincoln bis suffragatus est (Wagenknecht 1967: 8).
Senectus
Liber Snow-Bound, unum ex eius perennibus operibus, anno 1866 divulgatum est; prima editio pro Whittier fere $10,000 meruit (Wagenknecht 1967:7). Anno 1867, Whittier a Iacobo Thomas Fields tesseram obtinuit acroasis Caroli Dickens per eius peregrinationem Civitatum Foederatarum. Post eventum, Whittier litteras scripsit in quibus suam experientiam descripsit:
Proximo die mihi dolebant oculi ex gravitatis contemplationis. Nego eius vocem secundum naturam esse maxime elegantem, sed ea utitur ut multum valeat. Ei est mirifica vis scaenica. . . . Hic mihi placet plus quam quivis recitator communis quem umquam audivi. (Wagenknecht 1967:108–109)
Nathaniel Hawthorne librum Whittier Literary Recreations and Miscellanies (1854) sic detrectavit: "Liber Whittier est nugae ieiunae! Hominem amo, sed nullam existimationem bonam habeo, vel eius poeticae vel eius solutae orationis" (Woodwell 1985:252). Editori autem Georgio Ripley, eius poetica fuit iucunda, cum "lauto versificationis motu, amplitudine imaginum, fluxu maestitiae mollis et seriae, fiducia hilari," et "animo puro et honesto" (Crowe 1967:247). Edwinus Percy Whipple, criticus Bostoniae, ethicam moralemque Whittier vocem animadvertit, cum sincero animi motu mixto: "Hoc volumen ultimum legens, sentio quasi animus in aqua sancta abluerat" (Woodwell 1985:443–444).
Receptio hodierna
Praedium familiae Whittier, Fundus Ioannis Greenleaf Whittier appellatus, vel "Locus Natalitionis Whittier," nunc habetur situs historicus, populo apertus (Ehrlich & Carruth 1982:50). Domicilium in Amesbury, ubi quinquaginta sex annos habitavit, nunc Domus Ioannis Greenleaf Whittier appellatus, etiam populo aperitur. Pro Whittier nominantur multa aedificia et loci in Haverhill, inter eos J. G. Whittier Middle School, Greenleaf Elementary, et Whittier Regional Vocational Technical High School.
↑Nomen attestatum est ("Tremebundi," formae pluralis) in Francis Glass, A Life of George Washington, in Latin Prose, ed. J. N. Reynolds (Novi Eboraci: Harper & Brothers, 1835), pagina 49.
Crowe, Charles. 1967. George Ripley: Transcendentalist and Utopian Socialist.Athenis: University of Georgia Press.
Ehrlich, Eugene, et Gorton Carruth. 1982. The Oxford Illustrated Literary Guide to the United States. Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0195031865.
Epstein, Dena. 2003. Sinful Tunes and Spirituals: Black Folk Music to the Civil War. Sicagi: University of Illinois Press.
Gioia, Dana. 1993. "Longfellow in the Aftermath of Modernism." In The Columbia History of American Poetry, a Jay Parini edito. Novi Eboraci: Columbia University Press. ISBN 0231078366.
Laurie, Bruce. 2005. Beyond Garrison: Antislavery and Social Reform. New York: Cambridge University Press. ISBN 0521605172.
McKim, Lucy. 1862. "Songs of the Port Royal 'Contrabands.'" Dwight's Journal of Music 21:254–255.
Pickard, John B. 1961. John Greenleaf Whittier: An Introduction and Interpretation. New York: Barnes & Noble.
Sieczkiewicz, Robert. 2007. A Green Country Town: Essays on Philadelphia History. Philadelphiae: American College of Physicians.
Wagenknecht, Edward. 1967. John Greenleaf Whittier: A Portrait in Paradox. New York: Oxford University Press.
Woodwell, Roland H. 1985. John Greenleaf Whittier: A Biography. Haverhill, Massachusetts: Trustees of the John Greenleaf Whittier Homestead.