Inscriptio Duenos est exemplum fortasse antiquissimum linguae Latinae, textus saeculi VI a.C.n. (circa annos 580–570) in calice triplici inscriptus, qui Romae inter colles Quirinalem et Viminalem anno 1880 repertus est. Scriptio a dextra sinistrorsum procedit. Multi docti et eruditi textum perscrutati sunt, nec quisquam totum intellexit quid significare velit. Plus quam quinquaginta interpretationes editae sunt, quae inter se dissident.
Textus tres habet lineas, quarum prima et tertia sunt aliquanto clariores, secunda opacior:
Si litteras in verba singula collegeris, hic textus decerni potest (med = calix ipse):
iovesat deivos qoi med mitat nei ted endo cosmis virco sied
as ted noisi ope toitesiai paca rivois
duenos med feced en manom einom duenoi ne med malos tatod
Verbis in Latinam Classicam conversis, haec est interpretatio quae fieri potest (ni in te = 'erga te'?):
iuverat deos qui me mitat ni in te comis virgo sit.
ast te nisi [ope tutori paca rivis].
Bonus me fecit in manum [EINOM] bono. ne me malus [tollito].
Duenos ('bonus homo') etiam potest esse nomen cuiusdam hominis, 'Bonus'. Verbum virco etiam potest virgo dea, Proserpina. Verba malos tatod etiam possunt legi malo statod, id est malum stato; ergo Bonum ne [per] me malum stato [imputetur, imponatur].
Fontes
Baldi, Philip. 2002. The Foundations of Latin. Berolini: Mouton de Gruyter.