Iacobus Bernoullius etiam Iacobus I. Bernoullius, quia etiam alius eius nominis exstat, mathematicus ac physicusHelveticus. Hac in pagina dextra natalis dies stylo novo redditur secundum calendarium Gregorianum, quod calendarium Basiliae anno 1584 introductum est. Studuit primo theologiae apud Basiliensem universitatem (Magister Artium 1671), qua ab 1687 ultra 18 annos professor mathematici. Fuit academiae item regiae Parisiensis et Beroliniensis socius. Iuditham Stupanam 20 annorum uxorem duxitque cum duobus liberis. Illo tempore aliis in partibus Europae dies saepenumero adhuc stylo vetere reddebantur, quam ob rem etiam diem natalem secundum calendarium Iulianum invenias, qui dies est 27us Decembris1654. Vita decessit morbo chronico anno 1705, die 16 Augusti.
Epitaphium: Mortuus est "mente ad extremum integra". Infra spiralis cum verbis "Eadem mutata resurgo". Spiralis autem Archimedica est nec logarithmica.