Hermione in duabus Euripideis servatis tragoediis apparet, SophocleaHermione quidem fuit sed praeter titulum nihil de ea scimus.
-in Oreste (circa 408 a.C.n.) adhuc virgo ab Oreste et Pylade obses capitur et Orestes gladio iugulo admoto Menelao necem filiae minatur nisi sibi adversus Argivos succurrerit. Tum intervenit ipse Apollo qui inter alia Hermionae cum Oreste matrimonium praenuntiat, vana Neoptolemi consilia fore dicens quia ex fatorum decretis Delphis moriturus est[4].
- in Andromache (circa 425 a.C.n.) uxor Neoptolemi liberos marito parere non potuit. Qua de causa zelotypia commota Andromachen captivam quae filium domino invita dedit veneficii accusavit et una cum infante interficere decrevit. Hoc consilium ut perageret absente marito patrem Menelaum Sparta arcessivit. Postquam vero Peleus, Neoptolemi avus, neci obstat tremebunda et poenas timens cum amanti Oreste fugit qui et ipse per insidias rivalem opprimendum curavit. Superba et immanis Hermione in hac fabula invidiosas partes agit, fortasse quia tum Athenienses Spartanos oderant.
Apud modernos Hermionae partes in AndromachaIohannis Racine illustres in theatro Francogallico ac velut proba maximarum actricum fuerunt. Primae hanc personam egeruntː vivo Racine Des Oeillets et Champmeslé, deinde Adrienne Lecouvreur, magna Dumesnil, domicella Clairon etc.