Traditur "Thanatopsis," suum poema famosissimum, anno 1811 primum scriptum esse, sed Bryant probabiliter eam anno 1813 vel recentius componere coepit. Quod eius editionis scitur est patrem nonnullas paginas ex filii scrinio cepisse et eas, cum suis operibus, periodicoNorth American Review anno 1817 misisse. Periodicum eo tempore ab Eduardo Tyrrel Channing edebatur, qui attonitus poema suo adiutori legit, qui vicissim clamavit: "Id hoc latere aquae numquam scriptum est!"[4][5] Aliquis inter editores North American distinctas filii partes coniunxit, coniunctioni titulum dedit Thanatopsis ("Meditatiomortis', ex verbisGraecis deductum), rem per errorem patri tribuit, et eam protulit. Bryant, iudicibus litterariis contra nonnulla menda eam comprobantibus, alia poemata saepe proferabat, inter quae "To a Waterfowl" ('Aviaquaticae') anno 1821.
Adnotationes
↑Randy F. Nelson, The Almanac of American Letters (Los Altos Californiae: William Kaufmann, Inc., 1981, ISBN 0-86576-008-X), 48.
↑Eugene Ehrlich et Gorton Carruth, The Oxford Illustrated Literary Guide to the United States (Novi Eboraci: Oxford University Press, 1982, ISBN 0-19-503186-5), 46.
↑Eugene Ehrlich et Gorton Carruth, The Oxford Illustrated Literary Guide to the United States (Novi Eboraci: Oxford University Press, 1982, ISBN 0-19-503186-5), 56.
↑Anglice: "That was never written on this side of the water!"
↑Van Wyck Brooks, The Flowering of New England (Novi Eboraci: E. P. Dutton and Company, 1952), 116.