Antiqua eius zona suavi super colli, iuxta Ecclesiam Paroecialem Sancti Iacobi et sub umbrā reliquiarum antiqui castelli, erigitur et imminet moderno nucleo, deorsum in planitiē surrecto et usque ad stationem ferriviariam, prope viam, patente.[3]
Ex unā parte, antiqua zona suum saporem servat, cum aedificiis e lateribus crudis et luto et plerisque cum frontibus trullizatis dealbatisque; ex alterā autem parte, altera moderna zona, deorsum, suis plurimorum tabulatorum aedificiis e latere et suis amplis viis publicis, magnis patentibus spatiis et locis cum ornamentalibus hortis depingitur. Duo urbani nuceli dissimillimi sunt; nihilominus harmonicum totum conformant.[3]
Toponymum "Granyen" et suarum varietatum "Gragne", "Grangen", "Grangene" et "Granienum" (Hispanice Grañén et Aragonice Catalaniceque Granyén) fundatum sunt in Aragonensi voceGranyén, quae terminationem -én ostendit. Haec terminatio -én toponymicae terminationis -án varietas cum imālā est, quae Latino e suffixo-anus, possessionem indicante, derivat. Gerhardus Rohlfs et Ioannnes Carolus Membrado Tena id e Granianus, formato ex RomanoanthroponymoGranius, interpretantur.[6]
Historia
Antiquitas et Medium aevum
Romanā cum origine, toponymum "Granienum", "Granyen" et aliae varietates agrorum possessorem Granium nominatum commemorant. Nihilominus, huius municipii historia documentis probata usque ad annum 1104 non incipit. Paulo post huius loci Recuperationem coeptam, Granienum regalengi[7] e locus designatum est. Sanctius Eneconnes (Hispanice: Sancho Iñíguez), primus eius dominus, in Petri I diplomaticae collectionis documentis, a professore Antonio Ubieto examinatis et editis, nominatur.
Pestis hoc locum saeculo XVIII infestavit, quā solum se liberavit una familia. Anno 1785, Granien categoriam oppidi consecutum est, quamquam anno 1792 adhuc penes Ducem Villaformosae erat. Cuius temporis chronica ut ecclesia antiquissimae aedificationis esset et reparari exigeret, quia labaret, referunt. Exeunte saeculo, anno 1797, huic oppido 152 domorum erant. Anno 1849, municipale consilium independens designatum est.[3]
Per Bellum civile Hispanicum, inter 1936 et 1939, in Granieno militum valetudinarium positum est quod primum fuit erectorum in Hispaniā a Commissione Auxilii Medici Hispanicā (AngliceSpanish Medical Aid Committee seu Anglicis siglisSMAC). Quod in Thomae Wintringham poëmate "Granien - British Medical Unit" titulato citatum apparet.[11]
In primo democraticae legislationis spatio et pellente illius temporis numicipii Consiliario cuturae et festorum Domino Iuliano Iesū Castiella Hernández, incipitur investigatio historicorum datorum, si aliquando concilium Granienense heraldicuminsigne aut proprium vexillum habuisset, sed haec investigatio infructuosa evenit.[12]
Suadentibus praeclaris historiographis sicuti Domino Antonio Durán, Domino Federico Balaguer aut Domino Adolpho Castillo Genzor, facta est prima adumbratio, fundata in aristocraticarum domorum insignibus quae aliquomodo per historiam relationem ad Granienensem iurisdictionem habuerit et quae sunt: Domus Gurrēa (saeculo XIV), Domus Torrellas (saeculo XV) et Ducatus Villaformosae (saeculo XVI); et identificativum signum, Signum Regale Aragoniae.[12]
Hoc proposito, decernitur fieri compositionem sic: ab summo semibipartitum[13] et bipartitum transverse[13], modo ut in primo quadrante[13] Domūs Torrellas insigne collocetur, quae, secundum García Ciprés, in eius investigationibus de Aragoniensibus stirpibus, sunt azureo in quadrante argenteae[13] turres tria male ordinatae (scilicet, una supra et duae infra); in secundo quadrante, Domūs Gurrēa, guleo[13] in quadrante duo lupi in palum positi[13] et gradientes[13]. Tertio in quadrante, Signi Regalis ornatus. In apice[14] Corona Regia apparet.[12]
Vexillum factum est caeruleo cum recessū historicas Celticas gentes commemorante et argenteo cum balteo obliquo sicuti pacis puritatisque symbolo.[12]
Sed imprimis eminent ciconiae, quia urbanis centris quinque municipium conformantibus adsunt.[16]
In Granieno numerosa paria observare possumus quae super turri tectoque ecclesiae paroecialis Sancti Iacobi Apostoli nidulata sunt; etiam est nidus super inclinatā laterariae turri situs, praeter plurimos nidos sparsos super malis electricitatis aut procuratoriorum sirorum tectis positos. In praesenti, in loci Crucetae (Hispanice La Cruceta) nuncupati proximitatibus turris instructa est ut sustineat multos nidos in Granieno propagatos ne nidi ecclesiae tectum deteriorent.[16]
In Callene[2] ciconiae artificiali super fulturā nidulatae sunt super colli sitā medio in villagio, unde visualiter praevalet totā super planitiē hunc locum circumdante, praeter praebendam propriam inconfundibilemque Callenis imaginem.[16]
Quoque nidos medio in villagio Montesŭsine invenimus, non solum super turri et tecto ecclesiae Mercedis sed etiam super Plateae Hispaniae abietibus, turri transformationis electricae et arboribus Collegii ruralis congregati "La Sabina".[16]
In Curbi[2], ciconiarum nidus procerā super turri ecclesiae paroecialis Sanctae Theresiae situs est.[16]
Secundum data ab Instituto nationali statisticae Hispanico edita Kalendis Ianuariis anni 2019, praesens numerus incolarum Graniene 1762 erat, cum incolis novem magis quam anno 2018. Inferiori in graphidi numerus incolarum Granienesium ex ineunte saeculo XX usque ad annum 2019 videri potest.[22]
Quod ad natalis sedem Granienensium incolarum attinet, secundum data ab Instituto nationali statisticae Hispanico e censū municipali anni 2018 provenientia, 22,70% (398) incolarum ad municipium Granienenum adscriptorum hoc municipio nati sunt, 64,18% in Granieneno variis e Hispaniae locis, 43,30% (759) aliis e provinciae Oscensis municipiis, 9,70% (170) aliis e communitatis Aragoniae provinciis, 11,18% (196) aliis e communitatibus autonomis Hispanicis et 13,12% (230) in Granieno aliis e civitatibus emigrati sunt.[22]
Hic sector recentibus temporibus est qui maiorem divitiarum evolutionisque fontem expertus est et qui melius ad novos commerciales motūs se aptavit. Inrigatorum agrorum collocatio iuxta cum pabuli productione exteriorem dependentiam solvit. Huic activitati dedicatio se accommodabat praecipue ad consequentem dependentiam eius temporis negotiantis qui periodice accedebat. Nihilominus, hodie, integrationum gratiā, attactum est ut istae expeditiones rusticae, vel aperti vel clausi cycli, familiares aut consociatae, machinales factae sint, ubi magnarius necessaria praebeat et integratus pecuarius suum laborem suppeditet. Eodem tempore, generatum est in mercatū postulatum aliquorum productorum sicuti gallorum, porcorum et certe cuniculorum cum incremento diaetarum carnosarum cum paulum cholesteroli et pinguis.[23]
Industria
Localis industrialis textura ineunte praeterito saeculo, sicuti plerisque villagiis similium characterum Granienensibus, incipientem prosperitatem habuit, ferriviā adventā. Ex saeculi XXannis 50 fuerunt plurimae magni ponderis societates fabricatoriae quae Granieno sua domicilia collocare aut suas sedes additicias servare decreverunt velut Leche Ram, Gránulos Diana, Almacenes Barluenga, Harinas Arnau, Precon S.A., Tragsa, Nivelcampo, Alvisa, Hormigones Grañén, Harinas Carmelina, Talleres Villafranca, Talleres Pamplona, Magdalenas Aldeana, inter alias.[23] Nihilominus, recentioribus temporibus, harum societatum aut sedium addicitiarum multae clausae sunt, ut accidit lactariā cum societate Leche Ram, quae saeculi XXannis 80, societariā redintegratione centralizata est et suam fabricam Granieno clausit.[24]
Iuxta medium oppidum, Sacelli Sancti Iuliani ruinae sunt, quod modesta unius navis aedificatio cum duorum clivorum tecto erat. Hodie aedificium fere totum collapsum est, sed est propositum aedificandi novi sacelli.
Etiam, die 7 Ianuarii anni 2010, Granieno inauguratum est Europae maximum solarium et, secundum verba Consiliariae scientiae, technologiae et universitatis Gubernii Aragoniae istius temporis, Pilarem Ventura, "forsitan in toto orbe terrarum maximum". Solarium chalybeam structuram cum amplius metrorum sex diametro et paene tonnarum septem pondere ostendit. Consistit in anulo secto cum numeratione quae super dihedri parte reflectitur, angulatas praeter laminas, ubi dicitur hora. Hic modus eo uti sinit ut explicent geometria et Telluris motūs, quod id in instrumentum cum magnā didacticā et scientificae divulgationis facultate commutat. Huic solario pecunia e ratione Plan E collocata est et hoc solarium factum est cum animo ut commutetur emblematicum in elementum oppidi Granieni.[25]
Die 7 Ianuarii commemoratur festivitas Sancti Iuliani, parvum Granienense festum.
Dies hominum seu Communio Paschalis agitur die solisPascham sequente, festum magnā cum traditione exacto tempore et nuper recuperatum.
Granyenense festum patronale die 25 Iulii aguntur in honorem ad Sanctum IacobumApostolum, huius oppidi patronum. Festum radio pyrio nuntiante (Hispanice chupinazo) sublime e curiae municipalismaeniano expulso et poteriore carrucarum pompā incipit. Cuius apud actūs unus traditionalior est "Cursus pulli gallinacei" (Hispanice Carrera del Pollo), "In memoriam Valentini Rodellar" (Hispanice Memorial Valentín Rodellar) nuncupatus in honorem ad unum apud maximos Aragoniae cursores.
↑Graesse, Benedict et Plechl (1971). Orbis Latinus. Lexikon lateinischer geographischer Namen. In Herbipoli, Germania. Klinkhardt & Biermann-Braunschweig.
↑Ioannes Carolus (Joan Carles) Membrado Tena: Etimología y semántica de topónimos municipales valencianos y aragoneses (Hispanice). Actes de la VII Jornada d'Onomàstica. Xerĭcae 2013. pp. 239-254, AVL, in Valentiā.
↑[Vide articulum "Villafermosa (Castellón)" in Vicipaediā Aragoniensi, ubi dicitur "En os primers textos medievals que fan referencia a este lugar, en latín, s'escribe Villaformosa".
↑Vide sectionem "Toponymie" apud articulum Capvern in Vicipaediā Francicā, ubi dicitur "castra Capverii, latin (1256, contrat mariage Esquivat) ; de Capiteberni, latin (1300, enquête Bigorre) ; De Capiteuerno, latin (1313, Debita regi Navarre) ; De Capite Bernio, latin (1342, pouillé de Tarbes ; 1379, procuration Tarbes) ;".