Gabriel Veneziano (Florentiae die 7 Septembris1942 natus) est illustris physicusItalianus qui unum patrum Chordarum Theoriae esse putatur.
Nam anno 1968 Veneziano formulam quamdam ad describendas observatas aliquot proprietates in dissipationis (Anglice: scattering) experimentis particulis hadronibus vocatis involventibus proposuit. Problema autem illud nihil ad gravitatis vim quantificiendam pertinuit, neque ullus in illo tempore existimabat formulam illam propositam in theoriam quanticam gravitationis vis omniumque aliarum interactionium aliquot annos post redditura esset.