Friedlandia est oppidum Saxoniae Inferioris in in Circulo Gottingae. Ad Friedlandiam etiam vici Ballenhausen, Deiderode, Elkershausen, Groß Schneen, Klein Schneen, Lichtenhagen, Ludolfshausen, Mollenfelde, Niedergandern, Niedernjesa, Reckershausen, Reiffenhausen atque Stockhausen pertinent.
Historia
Anno 1285 Friedlandia castellum primo in actis descriptum est. Quod inter bellum tricennale deletum est. Post secundum bellum mundanum hic aedes provisoriae aedificatae sunt, in quibus homines Theodisci ex oriente Germaniae fugati accipiebantur. Nomen Friedlandiae ita omni in Germaniae notum fuit. Die 1 Ianuarii1973 itaque quattuordecim vici, qui ad novum commune se coniunxerunt, nomen Friedlandiae acceperunt. Friedlandia cum septem aliis communibus Europae eiusdem nominis coniuncta est.